Joshua 1

Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi foenore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen Jesu Christo: hoc autem est Ideo Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Aegypto exisse videamur, opprobrium tamen Aegypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, irae, superbiae, invidiae, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Aegypti, et translatus in terram promissionis, coelestem haereditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum. ADAMANT., hom. 2 in Josue. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum. etc. Orig., hom. 2 in Jos. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris haeres Dei, sed cohaeres Christi. etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit sed etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quaest. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. AUG., quaest. 2. Quaeritur quomodo hoc praecepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duae et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiae detinent. . .